POSTERULA seu POSTERNA

POSTERULA seu POSTERNA
POSTERULA seu POSTERNA
idem quod Postica, posterior porta vel portula, Ital. Postierla. Severo Sulpicio Pseudothyrum, Dial. 3. c. 16. quemadmodum Galli Fausses portes vocant protulas ad urbis muros, quae fere semper clausae manent, nec aperiuntur, nisi ingruente aliquâ necessitate, cuiusmodi sunt, quae pertellae dicuntur in Glossis Graeco-Latin. παραπύλιον portella. Ammian, l. 30. Viator quidam ad citeriora festinans, cum bivium armatô milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium sequalentum fructetis et sentibus vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos etc. Ubi tamen pro angusta semita videtur sumenda vox, cum in campis portellae fingi non possint. Cassianus de Institut. Coenobior. l. 5. c. 11. Quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterulae unius quamvis parvissimae proditione vastabitur, etc. Θυρίδας et παράθυρα, quoque Graecis dici, adnotat Salmas. ad Vopisc. in Probo, c. 19. Galli Posternes dicunt, Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra, in Postica, et Posticium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”